Glose
[RAB.]Ceciditque Ochozias.Domus Ochoziae est Synagoga, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et Judaeus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei praesidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina praedicitur. Ochozias Judaeorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde:Miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum,etc.[Joan. 7.].